- ANIMA
- ANIMAcorpori nubens, antistitem Lunam, eo excedens Proserpinam habere credita est Porpbyrio.Eandem, a corpore solutam, triplici elementô expurgari, staruerunt Gentilium Theologi, quâ de re vide infra, in voce Vannus. Quod vero eam immortalem esse noverant, hinc cultus eius apud Gentilium non paucos, quem inter decem Idcolollatrici honoris genera, septimô locô recenset Isaacus Abravanel. Et quidem ab antiquis Persis ac Afris receptus is non est, at solas defunctorum Animas Augilae agnoscebant, gens Africae, inter garamantas, et Troglodytas, de qua Mela agit. l. 1. c. 8. Augiloe, inquiens, Manes tantum Deos putant, per eos deier ant; eos, ut Oracula, consulunt: precatique, quoe volunt, ubi tumulis incubuêre, pro responsis serunt somnia. Quod de Nasamonibus, Africae item populo, Herodot. quoque tradit Melpom. ut de aliis taceam. Duûm verogenerum hic cultus fuit: quia Ammarum aliae privatâ colebantur auctoritate, aliaepublicâ, ur quae Regiâ, vel Optimatium vel Populi auctoritate in Deos relatae forent. Priori modô venerabantur Lares, dequibus vide Apuleium de Deo Socr. ubi quadruplicem videas appellationem, Lemurum, Larium, Larvarum et Manium. Sed sacris quibusdam opus fuisse, ut Animoe fierent Dii, indicat Servius ad Aeneid. l. 3. ubi Lares, Deos Penates et Viales vocat, qui colebantur feriis Dencialibus, quae privatae erant, teste Festô et quotannis recurrebant. Imo et quottidie suum Laribus fuiste honorem habitum domi, discimus ex Plauti Aulul. Prolog.Huic filia una est: ea mihi quottidieAut ture, aut vinô, aut aliquî semper supplicat:Dat mihi coronas, etc.Qua de re plura vide infra, ubi de Laribus etc. Alias vero Animas princeps potestas caelô locavit, sive quia nobili repertô profuissent generi humano, sive quoniam gentis vel urbis forent conditores, sive quia bellô rem praeclare gessissent, vide Lactant. de falsa Relig. l. 1. c. 5. Angustinum de Civ. Dei lib. 8. c. 9. Ciceronem etiam de Nat. Deor. l. 1. etc. Cuiusmodi Ἀνθρωπ οδαίμονες dicebantur Dii Indigetes, quod nomen primum Aeneam sortitum esse legimus: quamvis aliis co antiquiores coluerint Latini, Herculem, Liberum, Aesculapium, Castorem, Pollucem, Quirinum, Cicer. de LL. l. 2. Praeter quos etiam alii memorantur Vossio de Idol. l. 1. c. 12. Sub Regibus Romani hominem neminem caelesti donârunt honore, praeter unum Imperii conditorem Romulum, atque, ut videtur, longe tamen inferiore gradu, nutricem eius Accam Laurentiam. Postea vero, si quis hoc honoris adeptus sit, unica fuit Anna Bovillana: nec tamen e sententia Senatus. Interea Heroas suos magnis sunt dignati honoribus, at non divinis: quae distinxêre etiam Graeci, quibus aliud ἐναγίζειν aliud ἀποθεοῦν. Sed apud hos fere usu veniebat, ut qui prius herociis essent honoribus affecti, iisdem postea praestarentur divini, quod et Lampsacae conrigisle, docet Plut. de proecl. Mulier. factis. In Heroicis autem honoribus Graecis Romanisque erat, si statuis donarentur: particulatim vero apud Romanos, si essigies ferretur in pompa Circensi, item nomen referretur inter hymnos Saliares; quemadmodum apud Athenienses nomina eorum intexebantur Minervae peplo, ut alibi dicetur. Eversâ Republ. primus Caesarum consecratus est Iulius, idque ab Auguito, Sueton. Fulio c. 88. post quem consecrati et alii, Plin. Panegyr. c. 11. de quo ritu vide infra in voce Apotheosis. Imo nec soli Caesares, sed et Augustae: maresque alii, qui ex Augustea domo fuêre, inter divos relati sunt. Vide Tertullian. l. 1. advers. Marc. Et quod mireris, in numismate veteri habemus consecrationem etiam Constantini M. licet Christiani: In eo enim Anima eius linteo velata, coetero nuda, in caelum vehitur quadrigis, brachiôque exserrô excipitur a brachio altero caelitus porrecto. Subscriptum vero CONS. h. e. CONSECR ATIO. Verum haec Christianô sensu accipi potest, non de immortalitate in terris a mortalibus collata, sed de caelorum gloria, donata divinitus, vide Vossium loc. cit. Nec minus defunctorum Animas a Graecis cultas esse, adeoque Numina eorum homines fuisse, in caelum, ob merita evectos, idem docet capp. sequentibus, ut de aliis gentibus, usque ad finem libri proefati. Aliquid eriam voce Mysterium item Teletes et Theurgia ubi Animoe perfectionem, Graecis τέλος, omnium Sacrorum Ethnicorum finem fuisse, in eo autem consistere creditam, ut post mortem deificarentur, videbimus, ut et, ubi de Purgatione Animoe apud eosdem triplici sicut de Animarum obambulatione olim hodieque non paucis credita, voce Spectra: deHaereticorum circa Animan erroribus infra Arabici it. Thetnopsychitoe, et Traouciani. In Sacris saepe Anima, pro Homine. Sic in Histor. Clementis I. Pontificis Rom. die illa quingentoe animoe --- baptizati: apud Audoenum in Vita Eligii l. 2. c. 40. Tanta fuit copia decimoe, ut decima accolarum pars centum animae ad partem B. Eligii sorte devenirent, alibique passim. Hinc κατα ψυκην` apud Theophanem annô 18. Mauricli, Ἐγὼ δὲ τους ἀιχμαλώτους ἀποδίδωμι ἀυνῷ κατα ψυχὴν νόμισμα ἑν κομιζομενος παῤ αὑτου, redditur, in singula capita: et Capitatio animarum, in leg. 6. Cod. Th. de Conlat. donat. est ea, quae pro servis, adscriptis, censitis praediorum praestatur, quaeque ψυχικη συντέλεια dicitur in Constitut. Groec. Anastasii leg. ult. cap. de Annona et trib. et Humana capitatio l. ead. Sed et Gallis hodieque Ame hominem notat. Car. du Fresne Glossar. Aliam notionem vocis, vide infra ubi de Halitu.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.